Biblioteca Apostolica Vaticana, MS Vat. lat. 1122.
Transcript Reima Välimäki (2021)
The death of Ludwig von Meissen, Archbishop of Magdeburg in a fire of his castle in 1382.
f. 82va:
Referam ergo ad propositum et tertium horribile et stupendum factum, quod citra decem uel undecim annos contigit quippe Misnensium Marchionum N frater per longa tempora primo Episcopatum tenuit Bambergensem, postea translatus ad metropolim Maguntinacam. Et inde ad Mageburgensem ecclesiam. Hic tempore pestifero cuiusdam carnisbriuii celebrem curiam proclamauit principibus, comitibus, et aliis nobilibus in regione illa sibi adiacen [82vb:] tibus, in qua torneamenta, hastiludia et choree fierent, Delicie et omium vanitatum prout moris est luxus, Conuenientibus igitur in vnum statuto tempore principibus et magnatibus exercentur singuli ad prelibatos ludos militares. Ultima uero carnispriuii die quinta uel quarta hora noctis, cum iam quidam lassa membra darent supori, Prefatus Episcopus sicut alias et nudius tertius sic tunc animum iocundum in choree celebracione deducebat, cuius ipse ductor studiosus tunc erat, producens ad manum suam amasiam. Sed incertus clamor ex satelitum globo in inferiori domo auditus est ”ignis”, stupent omnes, intercipitur chorea, vno impetu currit, vnusquisque propriam cupit conseruare vitam. Fit clamor et strepitus validus ex multitudine vocum confusio linguarum. Gradus enim angustus et altus erat. Quem multitudo populi que processerat preualens eum in terram ante prostrauerat. Igitur attoniti omnes se existimantes per gradum descendere precipitantur in terram viri et mulieres simul. Alii uero per fenesteras cadunt. Episcopus uero deducere secum volens comitissam quandam cum illa cecidit. Et fractis ceruibus expirauit. Omnes quidem grauiter lesi, quidam brachiis, quidam cruribus confractis, vix vita comite [sic] euaserunt. Solus autem in tanta multitudine episcopus qui fuit in chorea primus, et famulus secretorum episcopi conscius in chorea qui fuit ultimus, mortui sunt ibidem. Multaque horribilia visa sunt signa. Nam quid Comes de Barbare dixit, quod ante hoc factum viderit, cum plurimis quendam ibidem subsilire monachum, cui ipse dixit subridendo: ”quid hic facis monache”. Qui respondit: ”Vobiscum enim corisare venio”. Quem haut dubium, dum alium non reputabat quam dyabolum sicut futurus euentus comprobauit. Qui post paululum subsecutus est. Alter uero Comes de Swarczburg [83ra:] dixit vidisse inumerabiles faces ardentes per vnam viam currentes, demoniaque clamancia: ”Cape, cape, cape”. Alii uero qui ex postfacto erant ante id castrum admirantes stabant. Affirmabant in castro corisasse demones, ac si in castro tota multitudo adhuc esset, que tamen dudum inde recesserat.
Hec autem quo scripsi a fidedignis audiui personis, atque a successore eiusdem Archiepiscopo Magdeburgensi.
[käännös tähän asti/Finnish translation until this point]
Hec [?] quam stupenda sunt hec et metuenda nimis. Pro maxime autem episcopis et aliis in sacris ordinibus constitutis. Quia choree quidem nisi castissime ex virtute fiant in nupciis et ab hiis quoque quibus hoc expedit, vix tollerantur. Secus uero si fiunt demoniis quis haut existimet hec fieri concedat. Iste autem Episcopus non coram archa domini saltabat cum Dauid. Alt[er] pro lasciuia perficienda coram pocius ydolis. Namque a iuentute sua quod frequentauerat inprouecta etate exercebat, hic erubescere quidem de pontificali dignitate consueuerat. Unde et missam numquam ante uel post legerat. Iure ergo cum tripudio demonum ad inferna deducitur, ut in quo deliquerat puniatur. Iure dominica communione priuatur. Quia tanto tempore eam fraudabatur. In quantum distet mors iustorum ab impiis perpendite. Frequenter cum constet malam present[em] vitam deducentes turpissima morte finire. Uisiones terribiles teterrimorum spirituum conspicere, horribiles cruciatus et dolores ferre nullam spem uite eterne futureque resurreccionis habere, sed magis desperare et indurari in malum. Atque cum malis angelis eternis ignibus concremari.